Planus venter, czyli translatorskie problemy z Owidiuszem
PDF

How to Cite

Łuka, Agata. 2014. “Planus Venter, Czyli Translatorskie Problemy Z Owidiuszem”. In Gremium. Studies in History, Culture and Politics, no. 8 (November). https://doi.org/10.34768/ig.vi8.170.

Abstract

Planus venter sive de arte Ovidium interpretandi

Hac in commentatione demonstrantur modi descriptionis formae feminarum in antiquis et posterioribus quoque carminibus Latinis, praecipue sententia plani ventris a Publio Ovidio Nasone usa (Amores I 5) disputatur, ventrem mollem, formosum, lepidum significans, nostris temporibus autem vulgo intellecta ut „uterus aequus, macer, non editus”. Antiquos aemulantes poetae Aevi Renascentiae mulieres formosas carminibus suis quoque pingunt nec non molles earum ventres exponunt. Artes et litterae antiquae praesentant venustatem corporis humani naturam imitantem, at temporibus hodiernis novae creantur modae, quarum una est moda maceri ventris. Interpreti ergo opera danda est, ut verbum planiverecunde transferat; veritatem interpretationis secutus curare debet, ne aliquid aliene convertat, sed desensu verborum translatorum verum sensum exprimat.

https://doi.org/10.34768/ig.vi8.170
PDF